Carta regis Francorum de elemosinis Havisæ de Urmeio.
- B Copie. — Déclaration de 1511, p. 147.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen.
Philippus, Dei
gratia, Francorum rex :
Noverint universi, præsentes pariter et futuri, quod domina Havisa de
Hurmeio, ob remedium animæ suæ, monachis de
Sarnaio domum suam, quam ipsa habebat apud
Corbolium, cum tota porprisia, concessit in elemosina,
in perpetuum possidendam ; et preterea decem arpennos pratorum apud
Ruissi, juxta prata
monachorum ; et quinque arpennos terræ :
Chesneio omnino liberos et quietos ; et molituram in
molendinis suis de Urmeio, post primum quem ibi molentem
invenerint, de omnibus granchiis, quas habent præfati monachi in castellaria de
Corbolio et quas habituri sunt ; et etiam quemdam
arpennum vineæ, quem tenet Gaufridus, post decessum ipsius
Gaufridi.
Facta quidem fuit ista concessio in præsentia Ebroini,
Rembodi et Nicolai, clerici ; et
Johannis Ebroini.
Quod, ut ratam et inconcussam sortiatur stabilitatem, sigilli nostri
auctoritate confirmatur.
Inde est quod baillivis et præpositis nostris districte præcipimus, quatenus
ipsi istam elemosinam et omnes conventiones legitimas sigillo nostro confirmatas
illibate faciant observari, belli et placiti omni occasione relegata ; quod nisi
fecerint, tam corpore quam possessione, nostram merciam noverint incurisse.
Actum
Parisiis,