École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Dec. 1255

" Carta officialis Carnotensis, de venditione quam fecit nobis dominus Theobaldus de Piatovillari, miles, in dominio, in feodo, in censiva, in terra quam habebat apud Bercherias. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 14, l. 4, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Theobaldus de Piativillari, miles, asserens quod habebat ex hereditate sua et tanquam suas possidebat quandam peciam terre arabilis, tria sextaria seminis capientem, sitam apud Crucem Sancti Germani, etc. 1 Eremburgis vero, uxor dicti Theobaldi, voluntate spontanea, non vi nec dolo ad hoc inducta, et de assensu et voluntate predicti sui mariti, venditionem et quitationem predictas voluit, laudavit, concessit et approbavit, et dictas res venditas omnes et singulas et dotalicium et omne aliud jus quod in eis omnibus et singulis habebat et habere poterat quitavit dictis religiosis in futurum, et de dicto dotalicio se in manu nostra deseisivit ; promittens per fidem suam quod, ratione dotalitii aut alia aliqua ratione, non veniet, per se vel per alium, contra premissa vel aliquod premissorum. In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis. .


1 (ut in charta prœcedenti).......