" Carta de decima Simonis militis de Sarnaio. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 30, l. A.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
P[etrus], Dei
gratia, Parisiensis episcopus, omnibus
presentes litteras inspecturis, salutem in Domino :
Notum facimus quod, constitutus in nostra presencia, Symon de
Sarneio, miles, pignori obligavit, pro decem libris
parisiensibus, monachis Vallium Sarneii
unum modium bladi1, medietatem videlicet hibernagii et medietatem avene in
decima sua de Sarneio, de marcio in marcium ab ipso
Symone vel ejus herede redimendum.
Hanc autem invadiationem concessit pariter et laudavit Hugo de
Joiaco, de cujus feodo decima ipsa movet.
Maria quoque uxor prefati Symonis hoc concessit et
laudavit.... presbitero de Sarneio, sicut idem presbiter
confessus est coram nobis.
Nos vero predictum pignus, ad petitionem et voluntatem ipsius
Symonis, dictis monachis habendum concessimus et
tenendum, donec predictum debitum ex integro fuerit persolutum.
Actum