École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 25 jan. 1286, n. s.

De donatione quinquaginta duorum arpentorum nemoris et quorumdam reddituum apud Orfinum.

  • B Copie du XVIe siècle. — Inv., p. 95, l. 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Johannes de Mandrousa, armiger, et domicela Johanna, ejus uxor, dederunt, contulerunt et concesserunt, ex nunc in perpetuum, donacione facta inter vivos, in poram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui beate Marie Vallium Sarney, quinquaginta duo arpenta nemorum vel circa1, unam peciam continencia, movencia, videlicet viginti quatuor arpenta, ex hereditate ipsius Johannis, et viginti octo arpenta movencia ex acquiramento ipsorum Johannis et Johanne, que sita sunt juxta Fossam-Guillelmi, ex una parte, et juxta Quercum de Divisionibus, ex altera, et ex alia parte, juxta terras ipsorum Johannis et Johanne, et jardinos ipsorummet juxta jardinos Guillelmi de Ellevilla, ex una parte, et juxta terras de Batoncel et juxta terras ipsorummet Johannis et Johanne. Item dederunt, contulerunt et concesserunt dictis religiosis, in puram et perpetuam elemosinam, triginta solidos turonenses, solvendos, annui redditus, per manum Burgote de Bedonessart, vel ejus heredes aut successores, in perpetuum, eisdem religiosis vel eorum mandato causam ab ipsis habentibus,  ; moventes, videlicet decem solidos ex hereditate ipsius Johannis, et alios viginti solidos ex acquiramento ipsorum Johannis et Johanne. Insuper dederunt, contulerunt et concesserunt eisdem religiosis, in puram et perpetuam elemosinam, donacione facta inter vivos, quatuor sextaria avene annui redditus, reddenda quolibet , videlicet, pontificis, hyemalis, duo sextaria avene per manum ipsius Burgote, et alia duo sextaria, in dicto festo, per manum heredum defuncti dicti Cham, vel eorum heredes aut successores causam habentes ab ipsis, movencia videlicet duo sextaria et duos boissellos ex acquiramento ipsorum Johannis et Johanne, et residuum ex hereditate ipsius Johannis, tenenda, habenda, levanda et pacifice possidenda, ex nunc penitus in futurum, a dictis religiosis, sine contradictione. Et premissa, omnia et singula, prout superius sunt expressa, predicti Johannes et Johanna eisdem religiosis ex nunc quittaverunt coram nobis penitus in futurum, etc.............................

Item confessi fuerunt coram nobis dicti Johannes et Johanna quod ipsi dederunt dictis religiosis de premissis omnibus quasdam litteras sigillatas sigillis ipsorum, supponentes se et sua, quantum ad hoc, fide sua, dicti Johannes et Johanna juridictioni curie Carnotensis. In cujus rei testimonium et munimen, ad peticionem dictarum personarum, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. .


1 Voir nos DCCCXXV et DCCCXXXVIII, p. 784 et 801.