De elemosina domine Haosie in territorio Corbelii1
- A Original en parchemin. — Inv., p. 37, l. B, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Mauricius, Dei
gratia, Parisiensis episcopus, notum
facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod domina Havisa de
Urmeio2,
ob remedium anime sue, monachis de Sarneio domum suam,
quam ipsa habebat apud Corboilum, cum tota porprisia, in
perpetuum concessit habendam et possidendam, et preterea decem
arpennos pratorum apud Ruissi que sunt juxta prata monachorum et
quinque arpennos terre in Chesneio, omnino
liberos et quietos, et molturam in molendinis suis de
Urmeio post primum quem ibi molentem invenerint de
omnibus granchiis quas habent prefati monachi in castellaria de
Corboilo et quas habituri sunt ; et etiam
unum arpennum vinee, quam tenet Gaufridus,
post decessum ipsius Gaufridi.
Quod ut ratum in posterum et inconcussum haberetur, sigilli nostri munimine
voluimus roborari.
Actum publice Parisius, in aula nostra ; astantibus :
Reginaldo, Johanne, canonicis
Parisiensibus ; Engerberto, cognato domini
Reginaldi ; Roberto, canonico Sancti
Clodoaldi ; Guiberto de Sancto
Clodoaldo ; Hamelino
preposito ; Auberto
camerario ; Johanne portitore ;
Andrea, serviente domini
Reginaldi ;