Simon de Pensiaco dat quicquid Sancti Nonni possidet, et domum Parisius et vineam Ablone sitam.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 33, l. 2, nº 4.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Mauricius, Dei
gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri
volumus universis, tam presentibus quam futuris, quod Simon de
Pensiaco ecclesie de Sarnaio donavit in
perpetuam elemosinam quicquid jure hereditario apud Sanctum
Nonnum possidebat, et decimam ejusdem loci, et domum quamdam
Parisius, ab omni consuetudine et censu liberam, juxta
ecclesiam Sancti Boniti sitam, cum quadam vinea apud
Ablonem ; concedente Maltide, uxore sua, cum filiis suis et Nivardo, fratre ejusdem
Simonis.
Hanc autem elemosinam testificati sunt coram nobis se manutenere, fide
interposita.
Ipse vero Simon quicquid apud
Marolium et apud Loanz, cum sex arpennis
vinearum apud Ablonem et censu XXti librarum parisiensium ad proprios usus sibi retinuit, assensu
uxoris sue et predicti Nivardi.
Testes hujus rei fuerunt : Odo, abbas
quondam de Monte ; Petrus,
Daniel et Andreas, canonici
Sancti Victoris.
Ut autem futuris temporibus predicta rata habeantur, presenti scripto et
sigilli nostri auctoritate confirmamus.
Actum apud Sanctum Victorem,