Cirographum inter nos et Burgulienses, de vineis apud Bruerias.
A Original en parchemin scellé de deux sceaux de cire jaune et en
ogive1. — Inv., p. 130,
l. 1, nº 2.
a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, Lucien Merlet et Auguste
Moutié (éds.). Paris : Imprimerie H. Plon, 1857-1858.
D'après a.
Ego Hylarius, dictus abbas
Burgulii, et omnis ejusdem loci conventus
presentibus et futuris carta presenti notum fieri dignum ducimus, quod
Bartholomeus de Cabrosia, nostro communi assensu,
monachis Sarnaii dedit in elemosinam omnia que tenebat
sub nostro dominio et censiva, tam in pratis quam in terra, in granchia
Vallis-Giem, pro quatuor solidis in
festo sancti Remigii reddendis a prefatis monachis
Sarnaii, annis singulis, fratribus nostris apud
Cabrosiam demorantibus.
Preterea idem Bartholomeus apud
Bruerias acquisivit IX arpennos vinearum,
quas nobis dedit in elemosinam, pro quibus debemus predictis monachis
Sarnaii, a quibus eas tenemus, quatuor
solidos censuales, in festo sancti Remigii, singulis annis
reddendos.
Inter nos autem et prefatos monachos talis pactio firmata est, utriusque
capituli assensu, atestantibus etiam sigillorum utriusque partis impressionibus,
quatinus ipsi monachi pro factura vinearum extra partem habebunt arpennum et
dimidium, vineam scilicet que dicitur de Judeo integram
omnino et quietam.
Nos vero in cultura vinearum ceterarum, vel in vasis vindemie necessariis, nisi
tantum indoliis ad partem nostram reponendam, nichil amplius
missuri, preter dimidium precii vindemiationum, dimidium vini recipiemus, et in
cellario suo Brueriis, quoadusque voluerimus, in doliis a
nobis solum modo preparandis reponemus.
Si autem viva voce testium comprobatum fuerit quod prefati monachi circa
culturam vinearum istarum minus plene egerint, quod absit, in censiva quam a
nobis tenent ipsi in granchia Vallis-Giem, plenariam
habebimus saisinam, donec, ad consilium vicinorum sapientium, quod minus plene
actum fuerit emendetur.
Nos vero nullo modo poterimus alicui, nisi solis predictis monachis, hanc
medietariam vendere vel quoquo modo alienare.
Actum est hoc et confirmatum in utroque capitulo, anno Domini Mº Cº
LXXXXº IIº ; Ferrico
existente priore Burgulii ; Johanne subpriore ; Oliverio bajulo ; Willelmo elemosinario ; Willelmo preposito ; Luca sacrista ; Willelmo cellarario ; Durando armario ; Guidone existente abbate
Sarnaii ; Johanne priore ; Sansone subpriore ; Rogerio cantore ; Roberto succentore ; Simone cellarario ; Gaufrido de
Noerio.