Carta capituli de Vernone, " de domo Sarnaii apud Vernonem.
- A Original en parchemin Scellé1. — Inv., p. 74, l. 3, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis ad quos presens pagina pervenerit, Capitulum
Vernonense, salutem et pacem :
Noverit universitas vestra quod Margarita, uxor Henrici de
Molendino, cum ipso H[enrico], in
nostra presencia constituta, domum quam locaverant ei monachi Vallium
Sarnaii2,
quo (sic) ipsa viveret, predictis monachis reddidit, libere et quiete
ab ipsis in perpetuum tamquam suam possidendam, pro duodecim libris,
quas ab ipsis monachis recepit.
Resignavit quoque ipsa Margarita predictis monachis
litteras sigillatas, quas habebat a monachis super locatione predicte domus3 ; assistente et assensum
prebente viro suo predicto H[enrico].
Juravit uterque et H[enricus] et
M[argarita], sacramento corporaliter prestito, quod nec
ipse, nec ipsa in predicta domo de cetero aliquid reclamaret, nec in aliquo
monachos vexaret.
Quod, ut ratum permaneat, sigillo nostro munivimus presens
scriptum.
Actum