Carta Carnotensis episcopi, de Essarto Roberti et Magna Haia.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 26, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine summe et individue Trinitatis.
Ego Goslenus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, presentibus
et futuris notum fieri volo quod ea, que Sarniensis
abbatia ex largitione Symonis,
Nidelfensis domini, et uxoris
ejus Eve, aliquandiu quiete possederat, videlicet
totam vallem in qua constructa est, et Parvam Haiam,
duo eorum filii, Milo et
Amauricus1, liberrime, pro Dei amore, per manum
nostram concesserunt, et preterea totam terram suam de Essarto
Roberti, montes, valles, nemus, planitiem et Magnam
Haiam, sicut ab eorum genitore Symone
possessa sunt, eidem abbatie in eternum possidenda libere liberaliter
contulerunt, ea videlicet determinatione, ut monachi annuatim, in grangia sua de
Essarto Roberti, Amaurico, ad quem
ista pertinebant, VI modios, III de frumento et
III de avena,