" De XVI sextariis bladi emptis quos debebamus in granchia nostra de Boullonnel. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 122, l. 1, nº 10.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, offîcialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod nos, inter cetera contenta in testamento defuncti Johannis, dicti de Plesseyo, sigillo curie Parisiensis, ut prima facie apparebat, sigillata, vidimus contineri quod idem Johannes constituerat executores suos Stephanum de Corbolio, Nicholaum de Roseto, draparios, cives Parisienses, et Ysabellim, sororem ipsius defuncti Johannis. Qui executores recognoverunt et confessi sunt se recepisse et habuisse a religiosis viris abbate et conventu Vallium Sarnaii quadraginta et quinque libras parisienses in pecunia numerata, de summa quinquaginta quinque librarum parisiensium1 ; in quibus quinquaginta et quinque libris ipsi religiosi eidem defuncto Johanni tenebantur ex vendicione et quittatione sexdecim sextariorum, videlicet undecim sextariorum bladi et quinque sextariorum ordei annui redditus, ut dicebant, etc.....
In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis, ad peticionem dictorum
executorum, presentibus litteris duximus apponendum.