Theobaldus, Parisiensis episcopus, plurima dona monachis Vallium Sarnaii collata
confirmat.
A Expédition en parchemin. — Inv., p. 23, nº 5.
a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste
Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.
In nomine sancte et individue Trinitatis.
Ego Theobaldus, divina
permissione, Parisiensis episcopus, in
perpetuum confirmo atque sigillo nostro corroboro dona que facta sunt ecclesie
de Sarnayo.
Ex quibus est illud, quod Simon de Nielpha donavit Deo et monachis de Sarnaio terram de
Valle Sarnaii, in abbatiam construendam in honore sancte Dei genitricis Marie sanctique
Johannis Baptiste ; quin etiam Parvam
Hayam et totam terram de Exarto Roberti,
concedente uxore sua Eva, ad cujus
dotalicium hec omnia pertinebant, filiisque ipsius Simonis,
Milone videlicet primogenito,
Gaufrido et Amaurico ; addidit etiam
ut monachi de nemoribus, quecumque in vicinio eorum habebat, sufficienter ad
omnia sua necessaria acciperent, herbam quoque et pasturam eorumdem nemorum in
alimentum jumentorum suorum et pecorum ; hoc quoque concessit ut quicumque de
hominibus suis eidem ecclesie aliquid in elemosinam dare voluerit, quod de
potestate et feodo ipsius sit, sine omni contradictione faciat.
Hoc etiam notum sit quod Gaulterus de Rambullet et
Hamo Tyribos et Hamo de Soligneio,
concedentibus uxoribus suis et liberis, dederunt Deo et predicte
ecclesie decimam quam in prefata valle possidebant.
Milo de Forgiis et Eremburgis, uxor ejus, rogatu Guidonis
de Boolon, pro animabus suis suorumque predecessorum, dederunt
pretaxate ecclesie decimam de Exarto Roberti, de
animalibus, jure perpetuo, solidam et quietam ; de frugibus autem retinuit in
usus suos duos modios per singulos annos, unum videlicet
tritici et alterum avene, quos tamen nulli alii ecclesie se daturum
esse promisit ; et quia ad pheodum predicti Guidonis
supradicta decima pertinebat, et ipse concessit et propria manu firmavit.
Sciendum est etiam quod Suggerius,
venerabilis abbas beati Dionisii, dedit ejusdem
ecclesie monachis alnetum juxta eos positum usque ad prata
Sarneti, pro quo reddunt sex denarios
census.
Ludovicus etiam, rex
Francorum et dux Aquitanorum,
dedit eisdem in foresta Acquiline usibus suis necessaria,
quod vivum scilicet fuerit ad edificia, quod vero mortuum ad comburendum,
pasnagium quoque pecorum suorum, pasturamque jumentorum et pecorum, excepto quod
porci non intrent forestam a kalendis aprilis usque ad kalendas
jullii.
Hugo vero Bibens dedit partem nemoris sui, quod habebat in
Monte Falcone, cum quadam terre cultura que est juxta
viam Gomez, pro sua parentumque suorum salute, Maria uxore suafilioque suo Hugone
assentientibus.
Nanterius de Orceio dedit predicte ecclesie
novem arpenta terre ; superaddidit etiam terram illam liberam et
absolutam que sita est inter vineam monachorum et viam que ducit ad
Montem Lethericum, uxore sua concedente ; ex altera
vero parte ejusdem vie concessit quamdam culturam cum decima, retenta tantummodo
campiparte.
Symon de Monjay dedit
duo arpenta terre.
Guido de Lucentibus dedit in elemosinam collem supra
terram de Molleypam et
terram juxta nemus de Latenchon, concedente uxore sua
Helena et filiabus suis
Regeia et Odelina.
Petrus, balistarius, de Monte
Letherico concessit terrain de Molleypam sepedicte ecclesie perpetuo
possidendam, liberam et quietam, et ipsius terre decimam ; hujus rei datores,
laudatores atque testes sunt : Symon de Spinci,
Bovo et Hugo fratres ejus, et Guido filius ipsius
Symonis, de quorum pheodo terra consistit.
Rainaldus Cornet dedit
duo arpenta prati juxta predictam terram, concedente uxore sua Odelina, filioque suo Ansoldo nomine.
Arnoldus Aries dedit eisdem septem quarteria
prati subtus Pulchrum Videre.
Paganus dedit eisdem totam terram suam de
Creches, concedente
Guillelmo Bisheron, de cujus pheodo erat1 ; ita tamen quod annuatim idem
Guillelmus recipiet, in grangia monachorum, dimidium
modium frumenti et dimidium avene.
Robertus de Chaumonte et filii ejus dederunt eisdem totam
terram suam supradicte contiguam, liberam et quietam, cum decima et campiparte,
retento sibi tantummodo modio, dimidio frumenti, dimidio avene, quem recipiet in
eadem grangia.
Guillelmus Coysith2 dedit eisdem terram de
Bivilos, cum decima
et campiparte, liberam et quietam.
Gauterius Cummeren dedit
eisdem totam terram suam de Aenviller, concedente fratre suo
Guillelmo.
Guido Parvus3, Thome filius, dedit
eisdem apud Bruerias plateam, liberam et quietam, ad
domum construendam ; Thomas pater
ejus, arpentum vinee et dimidium ; Hubertus presbiter, quatuor arpenta et
dimidium et unum prati ; Fulco de Lersduo arpenta vinee et modium frumenti, pro amita sua
Roscia4, quam in sororem monachi receperunt, et in molendino suo
dimidium pro se ipso cum Jerosolimam proficisceretur.
Paganus de Alneto dedit eisdem modium vini in torculari
suo ; Odo Durdos, alium in vinea Curte
Vacce, quicumque eam possederit ; Garinus de
Guillervilla, alium in perpetuum in vinea que sita est inter duas
aquas ; Ursio, clericus, de
Marcociis arpentum vinee in
Lucente, post obitum suum ;
Herveius presbiter, apud Sauth, dimidium arpentum vinee ;
Guido Andegavensis, dimidium ibidem.
Mabilia, uxor Gilleberti vicecomitis
Corboliensis, et Ansellus, ejusdem Mabilie
filius, octodecim denarios concesserunt eisdem, quos ipsis pro
censu vinee de Sufflet
debebant, et modium vini in torculari de Sufflet perpetuo habendum donaverunt.
Guido Borethseptem denarios et obolum de censu vinee de Guessere remisit.
Hugo Esquirelsex denarios de vinea de Bachelfonte remisit ;
Hamo Thiribos, sex alios de eadem vinea.
Raginaldus de Dolenvilla quatuor denarios de vinea Rogi dedit.
Thomas de Brueriisduos denarios de censu prati Huberti sacerdotis
dedit.
Radulphus de Grandi Campo custodiam vinearum de
Barchelfonte remisit in perpetuum.
Burcardus miles dedit eisdem, apud
Atheias, domum suam cum terra eidem domui adjacente et
omni supellectili et arpentum terre, duo quoque arpenta vinee in
virgulto.
Fulcherius decanus dedit tria
arpenta et dimidium vinee apud Atheyas.
Et Johannes Rufus dedit censum duorum arpentorum et
pressoragium, que ad se pertinebant ; et Bartholomeus,
censum arpenti et dimidii : predictus etiam Johannes dedit
dimidium arpentum vinee.
Rainaldus dedit arpentum vinee.
Bertrannus frater suus et uxor ejus dederunt dimidium
modium vini in predicta vinea, et alium dimidium de vinea
Rainaldi fratris sui.
Petrus de Atheys et
Sancelina mater ejus dederunt duo arpenta
vinee de Anseis, Bartholomeo fratre suo et
Philippo eisdem concedentibus.
Philippus de Montibus dedit dao arpenta vinearum et
dimidium in clauso Ablonis, assensu
Ludovici regis.
Hugo de Ordeis dedit unum quarterium vinee.
Nicholaus dedit tria quarteria vinee ; Rainaldus
Aculeus, unum sextarium annone in molendino de
Blarru.
Gauterius Beloth et
Guido, frater ejus, dederunt duo sextaria
annone Herboviller.
Hosmundus dedit domum suam de Marli, cum appendiciis et arpentum
vinee.
Gacho de Torotho1, duo arpenta vinee apud
Maruil,
concedentibus filiis suis.
Hubertus, presbiter, dedit plateam unius domus apud
Bruerias, quam Ludovicus rex et
Thomas, dominus ejusdem ville, concesserunt esse liberam
et quietam in perpetuum.
Radulphus de Dolenvilla dedit modium vini per annum.
Ansoudus de Garenceriis dedit totam terram suam de
Plaisir, que erat
de pheodo Symonis de Nielfa ; hujus doni testes sunt ipse
Symon et Milo, filius ejus, et Nivardus presbiter.
Huldiardus et Rainaldus, nepos ejus, dederunt totam terram,
quam apud Pontem Carnotensem habebant, predicte
ecclesie jure hereditario possidendam ; hujus doni testes
sunt : Paganus,
Carnotensis archidiaconus ; Nivardus presbiter ; Odo de
Plaisir et Stephanus de Mathe1, ad cujus feodum ipsa terra
pertinet.
Hermentrudis de Plaisir
dedit predicte ecclesie omne quod habebat in terra de Ponte
Carnotensi, concedentibus filiis suis Odone
et Petro, coram Pagano, Carnotensi
archidiacono, et Nivardo
presbitero.
Sciendum etiam quod Villana et
Richeldis, filia ejus, dederunt predicte ecclesie totam
terram suam de Ponte Carnotensi, in perpetuam elemosinam,
absolute et libere possidendam ; hujus doni testes sunt : Paganus archidiaconus et Nivardus presbiter.
Hec autem omnia dona, que in presenti carta fideliter inscribuntur, juste et
canonice prefate ecclesie monachis a fidelibus superius memoratis, data et
concessa esse fideli relatione cognovimus.
Ea propter, Dei auctoritate et nostra, interdicimus,
prohibemus ne quis dictos fratres de hiis inquietare presumat.
Amen.
Collatio prescripte copie ad requestam magistri Johannis
Bodin, procuratoris religiosorum abbatis et conventus
beate Marie Vallium de Cernayo, facta est cum originali
minime signato, attamen sigillato cera alba cum duplici cauda, in absentia
magistrorum Antonii de Loynes et Jacobi
Hodoyn, Johanne de Graville de
Marcoussis, domini Johannis d'O
scutiferi et Helene d'Illiers,
domicelle, ejus uxoris, ad causam ipsius, heredis simplicis defuncti
Renali d'Illiers, sui avunculi, dum viveret, militis,
dicti loci de Marcoussis domini, respective procuratorum ad hoc,
jussu curie, debite vocatorum.
Actum in Parlamento, ultima die augusti, anno
Domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto.