Litteræ Theobaldi, Marliensis domini, de variis donationibus et immunitatibus.
- B Copie. — Déclaration de 1511, fº 235 vº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Quoniam vitæ hujus prosperitas labilis existit, nec aliqua homini, deposito
corpore, prodesse poterunt, nisi bona quæ hic studiose peregerit :
Idcirco ego Theobaldus,
Marliensis dominus, omnibus hanc scripturam
legentibus, notificari volo quod, pro salute animæ meæ et omnium amicorum
meorum, Deo et monachis sanctæ Mariæ de
Sarnaio dedi in elemosina omne quod Ebroinus
Groetel de me tenebat apud Marly, libere et quiete possidendum.
Concedo etiam eis mansuram, quam Osmundus Mercerius eis
dedit, annuente patre meo, supradicta libertate.
Si autem monachi in supradicta elemosina aliquos hospites introducere
voluerint, sint ita liberi et quieti ab foro et omni exactione terrena, ut nulli
nisi ipsis monachis respondeant de censu vel forisfacto aut aliqua re
altera.
In omni namque terra mea, quicumque hominum meorum aliquid, pro
salute animæ suæ, eis in elemosina dare voluerit vel vendiderit, liberam habeat
facultatem.
Ut autem hæc elemosina ab eis firmius ac liberius possideatur, auctoritate
sigilli mei in præsenti eam confirmo, et ne ulterius de ea molestentus ab aliquo
terribiliter prohibeo.
Acta sunt autem hæc