De nemore dicto Broillat et mansione eidem nemori contigua.
- B Copie. — Déclaration de 1511, fº 167.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Philippus de Alneto, universis presentem paginam inspecturis, notum esse volo quod, pro salute animæ meæ et patris mei et matris meæ et uxoris meæ Luciæ, assensu et voluntate hæredum meorum, jus omne quod habebam in nemore, cui nomen est Broillat, abbati et monachis Vallium Sarnaii concessi, et omnem calumniam, quam in eodem nemore faciebam, dimisi in pace. Sciendum autem quod prædicti monachi, quando memoratum nemus emerunt a monachis de Galacia, ut illud libere, et quiete et absque omni exactione in perpetuum possideant, dederunt michi pro venditionibus novem libras parisiensis monetæ. Hoc ipsum Simon, frater meus, et omnes liberi mei concesserunt. Insuper eisdem monachis dedi et concessi sedem mansionis eorum juxta præfatum nemus, libere et quiete ab omni consuetudine in perpetuum possidendam. Præterea sæpedictis monachis in perpetuam elemosinam dedi septem solidos et sex denarios census quindecim arpennorum terræ, quæ est ad portam prædictæ mansionis, concedentibus filiis meis Goherio, videlicet, Guidone, Rogerio et Philippo. Ut autem prædicta inviolabiliter in perpetuum perseverent, scripto exarata sigilli mei munimine confirmavi.