Carta Simonis comitis, de controversia inter nos et Willelmum Pointel de terra de Polienpont.
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 28, l. X.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Symon, comes
Leycestrie, dominus Montis
Fortis, Dei providentia,
Byterrensis et Karcassonensis
vicecomes, omnibus Christi fidelibus presens
scriptum inspecturis, salutem in Domino :
Universitati vestre notum facimus quod, cum abbas
Vallium et Gwillelmus Ponteaus, miles, compromisissent in nobis, super controversia que vertebatur inter domum
Vallium et dictum Gwillelmum, pro
terra de Polianpont1, nos per dictum nostrum,
secundum quod bona fide potuimus investigare, misimus domum
Vallium in possessionem dicte terre.
Ita tamen quod, si prefatus miles in ipsa terra aliquid postea reclamaret,
secundum quod justicia dictaret audiretur.
Datum apud Bytteras,