Rex Francie ballivis suis, " de custodia et protectione abbatiæ.
- A Original en parchemin1 — Inv., p. 26, l. F.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Philippus, Dei
gratia, Francorum rex, prepositis et
ballivis suis omnibus, ad quos littere presentes pervenerint, salutem :
Quamvis universos qui de ordine Cisterciensi sunt,
quodam speciali privilegio, pre ceteris qui religionis habitum assumpserunt,
fovere debeamus, inter eos tamen quosdam familiarius diligentes, precipimus
vobis universis et singulis, quatinus abbatem de Sarneio,
virum religiosum, dilectum et familiarem nostrum, et monachos et fratres ejusdem
loci, cum universis rebus ad monasterium pertinentibus, in nostra custodia et
protectione susceptis, in pace et quiete liberatos ab incursu malignantium
manere faciatis.
Hoc autem dicimus de rebus que in nostro dominio constitute sunt.
Si quis vero de rebus fratrum predicti monasterii, in potestatibus vestris
constitutus, aliquid sine clamore ceperit, tantum de rebus malefactoris capiatis
ex precepto nostro, quod res eisdem sine mora restituatur et forefactum
emendetur.
Si quis autem de baronibus nostris vel aliquis de terris eorum aliquid injurie
jamdictis fratribus vel rebus eorum inferre presumpserit, volumus ut ipsi vel
eorum justiciarii super emendatione injurie vel forefacti quantocius
conveniantur, et ut eisdem res que ablate sunt restituantur, et forefactum
emendetur.
Attendentes quod, si quis vestrum, quod non credimus, precepti nostri
transgressor extiterit, tociens nobis centum solidos parisienses pro
emendatione dabit, quotiens ab hujus precepti exequtione ab abbate vel fratribus
predictis requisitus defecerit.
Quod, ut perpetuum robur obtineat, sigillo nostro confirmamus.
Actum Parisius,