Carta Odonis, Parisiensis episcopi, de dimidio modio bladi in molendino de Alneto.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 140, l. 7, nº 11
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Odo, Dei gratia,
Parisiensis episcopus, omnibus ad quos presens
scriptum pervenerit, salutem in Domino :
Notum facimus quod, constitutus in nostra presentia, Burcardus Li
Veautres, miles, publice recognovit se dedisse et concessisse,
antequam duxisset uxorem, fratribus et ecclesie de Vallibus
Sarnaii in perpetuam elemosinam in molendino de
Alneto juxta Joiacum, dimid[ium
modium bladi] annuatim percipiendum.
Si vero vel molendinum ipsum caderet, vel aliquo casu a molitura cessaret,
postquam reparatum esset, dictus Burcardus vel heredes sui
nichil in redditibus seu proventibus ejusdem molendini nichil perciperet, donec
predicti fratres de Vallibus, quod super prefato dimidio
modio bladi de temporibus preteritis solvendum superesset, integre
recepissent.
In hujus autem rei noticiam, quam predictus Burcardus se
servaturum, interposita fide, concessit, ad petitionem ipsius, presentem cartam
fieri et sigilli nostri fecimus impressione muniri.
Actum