Littere de torculari Stamparum et de quadam vinea in territorio de Belcort.
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 139, l. 5, nº 6.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
R[eginaldus], Dei
gratia, Carnotensis episcopus, omnibus ad
quos littere iste pervenerint, salutem in Domino :
Ad omnium perveniat noticiam, quod, cum inter venerabiles dominos
G[uidonem] abbatem et monachos beate Marie de
Sarnaio ex una parte, et Johannem, militem de
Botevillari, et uxorem ejus ex alia, contentio
versaretur super quadam elemosina, quam sibi dicti monachi ex dono bone memorie
Ade, militis, et
concessione Sidille, uxoris ejus,
vendicabant, pars utraque in nostrum pari assensu se contulit judicium, quod
scilicet dictaremus secundum testimonia que super dono et concessione dicte
elemosine proferrentur.
Cum igitur prefati abbas et monachi testes super hoc produxissent, ipsi omnino
concordes inventi sunt et solide veritatis.
Et memoratam elemosinam, scilicet dimidium modium annone in molendino de
Becellis, et quoddam torcular, quod prefatus
Adam quondam Stampis habebat, cum
justicia et omnibus ad ipsum pertinentibus, sepedictis monachis in perpetuum
diffinitiva adjudicavimus sententia.
Qua edita sententia, supradictus Johannes, nostra in
presentia, ipsum abbatem et domum de Sarnaio de sepedicta
elemosina investivit.
Quod, ut memoriter teneatur et stabile perseveret, sigilli nostri fecimus
impressione muniri.