a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste
Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.
Ego R[obertus] Malvesinus omnibus notum facio quod Cecilia, uxor mea, me consenciente, in
elemosina delegavit decem libras parisiensis monete distribuendas per
manum monachorum Vallium de Sarneiaco, XL
solidos conventui Karoliloci ad pitancias in
augusto mense, et quadraginta solidos conventui
Sarquencelli ad pitancias in Quadragesima
et augusto, et viginti solidos conventui de
Haulte-Bruyère ad
pitancias, et viginti solidos conventui de Belomer similiter ad pitancias ;
monachi etiam de Vallibusquatuor libras sibi ad pitancias in Quadragesima et
augusto sibi retinebunt.
Sciendum vero est quod, assensu Guidonis de Chevreose, de
quo, ex parte uxoris mee, XXVIII libras tenebam in feodo, quarum
medietas a preposito de Chevreose singulis annis in octabis Pasche
et medietas in octabis beati Johannis Baptiste integre solvebatur,
instituimus ex eisdem XXVIII libris ut ad ipsos terminos sicut nobis
ab eodem preposito debebantur decem libre monachis de
Vallibus redderentur ; ita quod, sicut prepositus de
nostrorum denariorum solucione nobis securitatem facere tenebatur, talem de
decem libris monachis de Vallibus facere
teneatur ; si vero per casum aliquem monachi de Vallibus
dictas decem libras habere non potuerunt, donec reddantur eisdem,
nullo modo dictas elemosinas dictis cenobiis reddere compellantur.
Quod ut ratum sit, sigilli mei munimine roboramus.