École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » 16 mart. 1271, n. s.

" Petri de Nivernis, " de quadam domo apud portam Perticanam et quibusdam aliis.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 136, l. 2, nº 16.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Petrus de Nivernis, civis Carnotensis, asseruit quod ipse habebat, tenebat et possidebat Carnoti, aput portam Perticanam, quamdam domum, item arpentum unum et dimidium vinee, situm in loco qui dicitur Poifont, et unum aliud arpentum vinee, situm apud locum qui dicitur Maltrou, et alia bona mobilia et immobilia. Quas siquidem possessiones et omnia alia bona sua, mobilia et immobilia, presencia et futura, habita et habenda quoquomodo, recognovit et confessus est coram nobis prefatus Petrus, donacione facta inter vivos, se dedisse et ex nunc perpetuo concessisse, sine spe revocandi, in puram et perpetuam elemosinam, viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnay, retento tantummodo quoad vitam suam usufructu in eisdem ; transferens ex nunc im perpetuum in eosdem religiosos idem Petrus omne jus, dominium, possessionem et omnem proprietatem et quicquid juris habebat seu habere poterat in predictis bonis, ratione quacumque ; retento tamen usufructu quoad vitam suam in eisdem bonis, ut supra dictum est. Et si contingeret ipsum Petrum intrare religionem et habitum monachalem ordinis dictorum religiosorum deferre et infra annum et diem a dicto monasterio exire et reverti ad seculum, usumfructum dictarum rerum et possessionum, ut dictum est, libere rehaberet, nichilominus tamen omnimoda proprietate dictarum rerum apud dictum monasterium remanente, ut dicebat. Et promisit, etc..........

.