" De vineis Roberti de Diepe apud Vernoliolum. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 74, l. 3, nº 13.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, frater
Guerinus, dictus abbas Vallium
Sarnaii, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino :
Noveritis quod nos vendidimus et venditionis nomine concessimus
Roberto, dicto de Dyepe, pro precio decem librarum parisiensium,
tres pecias vinearum, sitarum in parrochia de
Vernoliolo, in censiva et dominio
Petri de Gozangres,
armigeri ; de quibus tribus peciis vinearum due pecie site sunt in
vigneto de Vignoliis, quarum una pecia
continet circa dimidium arpentum, situm juxta vineam Galteri de
Valle ; altera autem, continens quarterium et dimidium, sita est
super viccum de Bavaincurie juxta vineam nostram de
Quarreria ; tertia siquidem, sita in loco qui dicitur
les Forniaus, juxta
vineam Guillelmi, dicti Laceron, continet unum quarterium ; quas
quidem tres pecias vinearum tenebamus et possidebamus, tempore dicte
venditionis, ex donatione nobis facta in elemosinam a Symone, dicto
Aurri, et Hodearde, ejus uxore ; quas vineas dicto Roberto,
ut dictum est, venditas quittamus, eidem jus, proprietatem et possessionem in
ipsum emptorem penitus transferendo ; promittentes,
etc...........................
In cujus rei testimonium et munimen, predicto Roberto
presentes litteras sigilli nostri impressione dedimus consignatas.