École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 22 oct. 1181

Fratres prioratus de Planeto se et domum suam ecclesiæ de Sarnaio submittunt1

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 27, l. M.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Petrus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, tam presentibus quam posteris notum fieri volo, quod frater Guinardus et ceteri fratres de Planeto, in presentia nostra constituti, se et domum suam ecclesie de Sarnaco summiserunt atque donaverunt ; hoc videlicet modo ut, cum per decessum fratrum ad numerum duorum redierint, abbas plenam habeat potestatem tam domus quam facultatem ejus, et in arbitrio ejus sit, si voluerit, fratres sui ordinis ibidem instituere et quot voluerit, servata tamen duobus residuis fratribus libertate vivendi in ordine quem modo habent, tam in cibis quam in vestitu et aliis vivendi modis. Antequam autem ad hanc paucitatem fratres devenerint, ipsi dominium domus habebunt ; et non erit abbati potestas bona eorum vendendi, donandi seu alio modo minuendi, aut ordinem mutandi in cibis, in vestitu vel in aliis vivendi modis. Si tamen hoc medio tempore inter eos orta fuerit dissensio, consilio abbatis predicti componetur ; aut si prior decesserit vel cesserit, alius, ejus similiter consilio, substituetur de numero eorumdem fratrum. Item hoc medio tempore prior et fratres, pro necessitatibus suis et ecclesie, de mobilibus vendere poterunt vel donare, de immobilibus nequaquam. Si autem ab hac pactione pars altera aliquando recedere voluerit, in presentia nostra vel successoris nostri lis terminabitur. Ut autem donatio ista nulla, supervenientibus annis, oblivione fulcetur, eam scripto commendari et sigilli nostri auctoritate fecimus communiri. Data .


1 V. nos XXXIII et LII.