Carta Beati Dionisii de stanno nostro et alneto.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 123, l. 1, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Quoniam vita hominum brevis est, eorumque labilis memoria, res gestas custodie
litterarum commendare consuevit antiquitas, ne ipsarum aliquid in posterum sibi
vendicet oblivio.
Noverit igitur universitas fidelium presentium et futurorum, quod de discordia
que erat inter nos et monachos de Sarnaio talis facta est
compositio : videlicet, quod ego
Willelmus, ecclesie Beati
Dyonisii humilis minister, et totus noster conventus
concessimus eis totam terram nostram quam tenebant, a terris Sarnai usque ad
Motam que fuit domini de
Neaufla, inter montem et riveriam, in perpetuum
possidendam, pro qua reddent nobis duodecim denarios annuatim.
Et quando abbas Sancti Dyonisii
ad illas partes ierit, piscari faciet in stagno, quod continetur infra predictos
terminos.
Similiter concedimus eis alnetum excolendum, quod est ultra
Motam inter prefatam riveriam et montem in perpetuum
possidendum, ita ut de unoquoque arpenno reddent nobis duos denarios
annuatim.
Actum est hoc in communi capitulo Beati Dyonisii, prefato Willelmo, abbate presidente ;
teste : Willelmo priore ; Hugone infirmario ; Girardo cantore, Balduino thessaurario ; Galtero capellano ; Roberto scriptore ; Hugone notario.
Et, ne ab aliquo ullo modo in posterum violari vel inmutari possit,
Beati Dyonisii sigilli impressione [est]
confirmatum.