De domo et vinea Burcardi de Atheiis.
- B Copie1sur papier, de l'an1524. — Inv., p. 23, l. B.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Auxiliante divina misericordia, que omnibus recte viventibus semper presto est, sub equitatis dilectione debemus a cunctis nostris actionibus expellere falsitatem et veritatem diligere ; ipsa enim veritas diligentes se liberat a lingua dolosa et a verbo mendacii. Ideoque, ut evitetur falsitas et veritas conservetur, tradere memorie proposuimus qualiter Burcardus, miles de Atheiis, monachis in ecclesia beate Marie Vallis Sarneii Deo militantibus domum suam, cum terra eidem domui adjacente et omni superlectili, et arpentum terre donaverit ; duo quoque arpenta vinee que in virgulto habebat vendiderit, et in elemosinam, quieta ab omni censu, decima et omni exactione, dederit : eo videlicet tenore, quod Burcardus, iturus Jerosolimam, si aliquando redierit, eisdem monachis duodecim libras nummorum persolvet, ac deinde fructum vinee in vita sua habebit ; mortuo vero ipso Burcardo, vinea cum fructu suo ad eosdem monachos remeabit. Testes hujus rei sunt : Galfridus sacerdos ; Salomon ; Burcardus de Mathi ; Hugo de Mathi ; Johannes Rufus ; Harpinus et Hugo frater ejus ; Albertus Penecan et Teobaldus frater ejus ; Herleboldus ; Bartholomeus ; Andreas famulus ; Petrus clericus.