De testamento Galterii, presbiteri de Lupicenis.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 63, l. 7, nº 3.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Mauricius, Dei
gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri
volumus universis, quod dominus
Galterius, presbiter de
Lupicenis, in presentia nostra constitutus, in
testamento reliquit medietatem omnium rerum suarum mobilium ecclesie de
Sarneio, alteram medietatem locis religiosis reliquit,
arbitrio abbatis ejusdem ecclesie et eorum quorum consilia sibi asciverit
disponendam ; rerum autem immobilium quas hereditario jure possidet, has ab
eodem monasterio de Sarneio jure perpetuo possidendas
reliquit ; videlicet, vineam de Aquoso, vineam de
Tribus Domibus, vineam de Guerriet, octo sextarios
avene perpetui redditus super vineam Aalodi.
Si vero, aliquo contradicente, hec dispositio firma aut stabilis esse non
potuerit, illi ad quos res ille hereditario jure devenerint prefato monasterio
LXta libras parisiensis monete
persolvent.
Libros quoque scolasticos ecclesie Sarneii, libros vero
ecclesiasticos ecclesie sue dimisit.
Huic dispositioni, nomine testamenti facte, interfuerunt testes : dominus Guido abbas ; frater Willelmus ; frater Gaufridus, presbiter ; magister Petrus, capellanus noster ; frater Daniel ;
frater Girardus de Herivalle ;
Nicholaus ; Natalis de Roquencort ;
Stephanus de Marolio, presbiteri.
Actum apud Sanctum Victorem, in domo episcopali,