" Carta de gelina vendita nobis a Johanne de Arseio armigero. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 138, l. 4, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Johannes de Arseio,
armiger, asseruit et recognovit coram nobis quod dominus Philipus de Arseio, miles, frater ejus, ut
dicebat, habebat et percipiebat annuatim, super duobus arpentis terre arabilis
sitis, ut dicitur, in territorio quod vocatur Praeria, in
feodo, ut dicitur, venerabilis viri Guidonis de
Nealpha, decani sancti Martini
Turonensis, quandam gelinam ; quam siquidem gelinam, si de
voluntate et assensu dicti decani, domini feodi, ut dictum est, processerit,
recognovit se, nomine dicti militis fratris sui, vendidisse et im perpetuum
quitavisse viris religiosis abbati et conventui Vallis
Sarneii, pro viginti solidis parisiensibus, jamdicto
Johanni solutis in pecunia numerata, sicut confessus est
coram nobis ; renuncians, etc........
Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno.
1 B[ertaudus] de Ca[stris].