Chirographum de possessionibus nostris apud Sanctum Nonnum.
- A Original en parchemin. — Inv. p. 32, l. 1, nº 10.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Herveus, Majoris
Monasterii humilis magister, et Guido, abbas de Sarnaio,
notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris, nos amicabiliter transegisse
de causa, que inter nos vertebatur super terra, in parrochia Sancti
Nonni sita, quam Galterius2, canonicus
Pinsiacensis, monachis de
Sarnaio dederat in elemosinam.
Forma transactionis talis est : predicta terra monachorum de
Sarnaio erit ; ipsi vero unum modiumad mensuram de Villaperor, de meliori hibernagio post sementem, quod
fuerit in propria grangia eorum, que in parrochia Sancti
Nonni sita est, monachis de Villaperor annuatim reddent ; omnis decima et omnis
campipars quam in eadem terra sive alibi utriusque monasterii monachi communiter
possident, ad communem grangiam ducetur et ibi triturabitur, et tam decime quam
campipartis due partes, postquam presbiter de communi acceperit mestivam suam,
in proprietatem monachorum Majoris Monasterii cedent ;
tercia pars monachorum de Sarnaio erit ; omnia etiam
stramina et forragia excussa monachorum de Sarnaio
erunt1.
Sciendum quoque est quod, sive ob terre sterilitatem, sive tempestatis, vel
alicujus eventum infortunii, sementem vel omnes fruges in illis regionibus, quod
absit, contigerit deficere, non minus monachi de Sarnaio
predictam modii pensionem monachis de Villaperor tenebuntur annuatim reddere.
In reparatione communis grangie monachi Majoris
Monasterii duas partes, monachi de Sarnaio
terciam ponent.
Facta est autem transactio ista communi assensu fratrum nostrorum, communicato
consilio cum discretis et sapientibus viris, et a judicibus, quibus a domino
papa causa commissa erat, approbata et confirmata.
Nos etiam, ut transactio ista valeat in perpetuum, paginam istam sigillis
nostris muniri et apposito cyrographo fecimus roborari.
Actum publice in aula episcopi Carnotensis,