" Protectio Martini pape omnium bonorum nostrorum. "
- A Original En parchemin bullé. — Inv., p. 50, l. I.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Martinus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Vallium Sernaii, Cisterciensis ordinis, Parisiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem : Sacrosancta romana ecclesia devotos et humiles filios, ex assuete pietatis officio, propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tamquam pia mater, sue protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis que im presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis, prestante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, domos, ortos, redditus, vineas, grangias, prata, silvas, possessiones, maneria, molendina, pascua, piscarias et alia bona vestra, sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc..............................
Datum apud Urbem Veterem,