Comitis Drocensis, de uno modio bladi apud Rupem Fortem.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 134, l. 1, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Robertus, comes, dominus
Drocarum1, cartam presentem annotari feci, qua videlicet tam
presentibus quam futuris notum fieri volo quod, assensu et voluntate uxoris mee Yolendis2, ecclesie
beate Marie de Vallibus et monachis ibidem degentibus
et Deo servientibus, in perpetuam elemosinam, dedi
annuatim in redditibus I modium annone in campiparte Rupis
Fortis3.
Si autem, aliqua de causa vel ex aliquodefectu, contigerit quod
ad persolvendum illum modium annone tota illa campipars sufficere non possit,
quod exinde deficiet in campiparte Bertecurtis
perficietur et ad mensuram Rupis Fortis.
Dedi etiam prefati loci monachis alium modium annone apud
Bertecurtem, ad mensuram ejusdem loci ; utrumque
scilicet modium persolvendum, cum requirentur,