Ludovicus, Blesensis comes, unum servientem monachis Vallium Sarnaii concedit1.
- B Vidimus 3en parchemin — Inv., p. 136, l. 2, nº 18.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Ludovicus, comes
Blesis et Clari Montis,
omnibus presentibus pariter et futuris notum facio quod, pro
amore Dei et anime mee remedio et antecessorum meorum remedio animarum,
laudantibus et concedentibus Katerina2 uxore
mea, Theobaldo filio meo, Johanna filia mea, fratre meo Philippo, sororibus meis
Margarita, Isabella, ecclesie
beate Marie de Vallibus Sarneii dedi et in perpetuum
habere concessi, in civitate mea Carnoti, unum
servientem omnino liberum, unum scilicet de burgensibus meis quem
voluero.
Et nunc presencialiter eis dono Nicholaum, filium Ale de
Riveria, cum predicta libertate ; dum tamen in servicio
monachorum solicitus ac fidelis extiterit.
Cum autem idem morietur vel voluntate monachorum removebitur, alium eis
assignabo.
Et sic fiet quociens serviens eorum morietur vel mutabitur ; quod similiter
facient omnes heredes mei, qui domini erunt predicte civitatis.
Quod, ut ratum semper sit et firmum, litteris commendavi et sigillo meo
confirmavi.
Testes sunt : frater Gaufridus de Bruslon ; frater
Guillelmus de Carnoto ; Goherius de
Lenneriaco ; Petrus de Villabeton ;
Gauterus de Gandonvilla ; Odo
Bechart ; Raginarius ; Raginaldus
Cortesius ; Ivonetus de Curvavilla ;
Haucherus de Bonavalle ; Odo, decanus ; Matheus de
Parisius.
Actum Blesis,