Philippus II, rex Francorum, dat quatuor arpenta vinearum Balneolis sita.
- B Copie3 en parchemin — Inv.p. 135, l. 1, nº 22.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Philippus, Dei
gratia, Francorum rex :
Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod monachis beate
Marie de Valle Sarnaii, intuitu Dei et ob
remediumanime nostre et uxoris nostre
Elisabeth1, regine bone
recordacionis, et pro anima patris nostri venerande memorie regis
Ludovici et predecessorum nostrorum, dedimus in
elemosinam quatuor arpennos vinearum sitos apud
Balneolos, qui scilicet contigui sunt vineis illis in
quibus cum Adam de Castro Forti participare solebamus.
Prefatos itaque quatuor arpennos vinearum eis dedimus, in ea
libertate in qua eos tenebamus, et tenendos in perpetuum, salvo alieno jure,
concessimus ; et precepimus ut et torcular nostrum et cuppas et alia instrumenta
habeant, que necessaria erunt ad promendam vindemiam vinearum illarum.
Quod ut in perpetuum ratum illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli
nostri auctoritate ac regii nominis caractere subtus annotato precepimus
confirmari.
Actum apud Drocas,