Carta de terra Roberti de Sarnaio et de marneria.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 44, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, universis, tam presentibus quam futuris, notificari volo quod Ermensend, mater Roberti, militis, de Sarnaio, ad religionem veniens, quartam partem ville Sarnaii quam possidebat, monachis ecclesie Sarnaiensis, quandiu viveret, dedit. Monachi vero eandem partem Roberto filio ejus dederunt, idemque Robertus pro hac datione, in presentia nostra, omnem terram que est a marneria de fossa, que dicitur Monturenge, usque ad terram predictorum monachorum, versus nemus ipsorum, in perpetuum possidendam donavit. [Set1 quia eandem terram domino Guidoni Cabrosiensi ipse Robertus invadiaverat, infra culturam de Russet circiter V arpennos terre monachis dedit tenendos, quousque ipse vel heres ejus terram de fossa Monturenge a Guidone redimat et liberam ac quietam monachis tribuat.] Preterea prefatus Robertus marnam in terra sua, ubicumque eam reperire potuerint, monachis ad terras suas meliorandas in perpetuum dedit. Concessit hoc uxor Roberti Petronilla, et filius ejus Odo, et filia sua Maria. Teste : Gualterio heremita ; Henrico de Doleinvilla ; Gualterio de Igni ; Buchardo del Coudrei.