" De quadam domo et granchia apud Castras, anno M CC LXVIIIo. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 136, l. 2, nº 12.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Reginaldus, dictus
Major, de Lodoville, et Petronilla, ejus uxor, asseruerunt quod ipsi
habebant, tenebant et possidebant, ex hereditate dicte
Petronille, quandam domum cum granchia ad ipsam
pertinente, sitam apud Castras, in vico
Morandi, contiguam, ex una parte, domui que
quondam fuit defuncti Petri de Torta-Fagu, et ex alia
parte, facit cuneum vici de Fossatis, in censiva prioris
sancti Clementis de Castris, oneratam in
triginta denariis annui redditus solvendis, videlicet
viginti denariis