" C. officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Rupefortensi, de commutatione facta inter nos et Symonem de Bendevilla, militem. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 137, l. 3, nº 10.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi
Carnotensis, in decanatu
Ruppefortensi, salutem in
Domino :
Noverint universi quod Symon de
Bandevilla, miles, et Adelicia, ejus uxor, asseruerunt coram nobis quod
ipsi, in modum permutationis, excambiaverant religiosis viris abbati et
conventui Vallium Sarnaii
duo arpenta prati in uno tenenti, sita subtus
Bandevillam, tenentia, ut dicunt, cuidam rivulo qui
dicitur Gacellum-Martini, pro uno modio bladi quem dicti
religiosi habebant et diu habuerant annui redditus in granchia eorumdem de
campiparte Bandeville2, volentes et concedentes quod dicti
religiosi, sicut antea dictum modium bladi in manu mortua tenebant, ita dicta
duo arpenta prati, in manu similiter mortua, teneant ac possideant
in futurum.
Promiserunt autem, etc..............................
In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Symonis, militis, et ejus uxoris, presentes
litteras sigillo curie nostre fecimus sigillari.
Actum