De concessione Ferrici de Monligum, in elemosinis domine Haois.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 37, l. B, nº 3.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine Domini, amen.
Ego Mauricius, Dei
gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri
curamus universis, presentibus et futuris, quod Federicus3 de Molignum,
in presencia nostra constitutus, elemosinam quam domina
Havisa, matertera ejus, monachis de
Sarneio fecerat4, liberaliter concessit et laudavit, et rectam garantiam in
manu nostra fiduciavit.
Que autem ad illam elemosinam spectant, propriis duximus exprimenda vocabulis ;
quandam videlicet domum apud Corboilum, cum omni
porprisia ; plantas de Chesnoe liberas et ab omni pensione absolutas ;
IX arpennos pratorum apud Roissi, contiguorum aliis pratis que ibi habebant ;
et in molendinis suis de Ulmeto, molturam omnium
granchiarum quas monachi in presentiarum habent, vel in futurum habebunt in
territorio
Corboili.
Quod, ut perpetuam optineat firmitatem, presentis pagine sigilli nostri
auctoritate testimonio commendamus.
Actum Parisius, in aula nostra ; astantibus : Johanne priore ; Symone cellarario ; Herveo archipresbitero ; Thoma marescallo et aliis quamplurimis.