Carta, Adele Francorum, regine de elemosinis Havise de Ulmeto"1
- A Original En parchemin — Inv., p. 37, l. B, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Adela, Dei
gratia, Francorum regina :
Notum facimus universis, presentibus pariter et futuris, quod Havisa
de Urmeio, ob remedium anime sue, monachis de
Vallibus domum suam cum tota porprisia, quam ipsa
habebat apud Corboilum, in perpetuum concessit habendam
et possidendam.
Istud autem donum, ad preces dicte Havise, laudamus et
manucepimus.
Quod, ut ratum perseveret et inconcussum, vivaci scripto et sigilli nostri
auctoritate fecimus confirmari.
Actum