Carta regis Francorum de donationibus Andreæ de Ulmeto.
- B Copie mod. — Inv., p. 39, l. D. — Déclaration de l'an 1511, fº 146.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen.
Philippus, Dei
gratia, Francorum rex :
Noverint universi, præsentes pariter et futuri, quoniam Andreas de
Ulmeto ecclesiæ beatæ Mariæ de Valle Sarnaii
in elemosinam dedit grangiam de Boillonnello et quicquid
ibidem habebat, tam in bosco quam in plano, et pascua et boscum quæ fuerunt
Theobaldi Canis, et totum id quod emit a
Jocelino, et totam terram de
Lavarvilla, et omnia quæ emit apud
Fontenetum, tam in terris quam in pratis, præter illud
quod dedit Philippo de Ber1 ; et terram de
Monteboscheti, et clausum suum de
Chesneto, et pressorium et censivam totius illius
territorii ; et novem arpennos pratorum apud
Roissiacum ; et molendinum fullericum apud
Ulmetum, et in mollendinis de
Ulmeto molituram eorum liberam ad grangiam de
Boillonnello ; et domum suam, sitam apud
Corbolium, in claustro Sancti
Exuperii.
Præterea, cum Andræas, nepos ejus, præfatæ dedisset
ecclesiæ, in obitu suo, viginti solidos de redditu percipiendos
annuatim in furno suo de Corbolio ; et, cum
Robertus, homo de corpore memorati Andrææ de
Ulmeto, dedisset sepedictæ ecclesiæ, in elemosinam, domum suam de
Corbolio, liberam ab omni consuetudine, et vineas, et
vasa sua vinaria, et sex solidos de censu, quos tenebat a monachis
Beatæ Mariæ de Campis ad duodecim denarios
de censu, ita dico, si eum sine herede mori contingeret, idem Andræas
de Ulmeto hæc omnia benigne laudavit et concessit.
Nos vero dictæ elemosinæ manum nostram apponentes, hæc omnia intuitu Dei concedimus, salvo alieno jure, et observanda manu capimus ;
et ut perpetuam obtineantstabilitatem, præsentem paginam sigilli
nostri auctoritate ac regii nominis caractere subter annotato præcipimus
confirmari.
Actum apud Fontem-Blaaudi,