Carta Willelmi de Horrevilla de XL solidis carnotensibus in prepositura de Galardone et uno modio annone in decima de Othonvilla.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 138, l. 3, nº 18.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Raginaldus, Dei
gratia, Carnotensis electus, omnibus ad
quos littere iste pervenerint, in Domino salutem :
Cum religiosorum quieti et indempnitati pro posse nostro nos con[veniat] pia
sollicitudine providere, et supremas decedentium voluntates etiam positivi juris
institutio debita jubeat stabilitate gaudere, presentibus litteris volumus
memorie commendari, quod Willelmus de Horrevilla, agens in
extremis, dilectum filium nostrum
Goslenum, Vindocinensem
archidiaconum, et Raginaldum, fratres suos, in extrema voluntate testamenti sui procuratores instituit, precipiens,
ad eorum arbitrium et dispositionem, monachis beate Marie de
Sarnaio, apud quos sepeliri disponebat, in remissione peccatorum
suorum, aliquid in perpetuam elemosinam in suis redditibus assignari.
Igitur cum prenominatus Willelmus, cujus anima requiescat
in pace, presentis vite diem clausisset extremum, et secundum quod
desideraverat, inter religiosos, in cimiterio beate Marie de
Sarnaio, fuisset humatus, prenominati
Goslenus et Raginaldus, accedentes
ad altare, presentibus monachis, eis de redditibus pretaxati
Willelmi, in perpetuam elemosiuam, XL solidos
carnotensium annuatim, in prepositura de Galardone,
percipiendos assignarunt, per librum altari superpositum investituram donationis
hujus monachis facientes.
Hec ita facta fuisse prenominati Goslenus et
Raginaldus, apud Josaphat, in nostra presentia constituti, pluribus
religiosis et prudentibus viris astantibus, confessi sunt ; quorum dictis et
facto Ermengardis uxor presignificati
Willelmi, cum liberis suis Raginaldo
scilicet et Matildi, in nostra presentia constituta, pie et
liberaliter assentiens, abbatem de Sarneio, qui presens
aderat, per baculum, predictis liberis suis concedentibus, de libera et quieta
eorumdem XL solidorum perceptione perpetua investivit, domino
Galerando de Galardone, ad cujus feodum predictorum
XL solidorum redditus pertinebat, presente et hec omnia benigne et
liberaliter concedente.
Goslenus preterea,
Vindocinensis archidiaconus, presignificatis
monachis in decima de Othunvilla1, quam ipse, a predicto
Willelmo fratre suo, pro LX marcis argenti
habebat pignori obligatam, pro anima predicti fratris sui
Willelmi, et assensu Raginaldi
fratris sui, donavit annone modium unum annuatim percipiendum,
quousque predictus frater ejus, Raginaldus scilicet, vel
alius Reginaldi vel defuncti Willelmi
successor, eam ab eodem Gosleno vel ab eo cui idem
Goslenus decimam illam legaverit, LX marcarum
argenti solutione redemisset, Gosleno vel eo cui idem
Goslenus decimam illam legaverit, quinquaginta
marcas sibi retinente et predictis monachis
X marcas persolvente.
Raginaldus etiam de Horrevilla, pro anima pretaxati
fratris sui Willelmi, eisdem monachis, in perpetuam
elemosinam, decimam de duabus bovatis terre quas habent
Hospitalarii apud Ansonvillam
donavit, Beatrice uxore sua et
filiis ejus Willelmo et Raginaldo
concedentibus.
Set et Raginaldus Cholet, pro anima ejusdem
Willelmi de Horrevilla, sepedictis monachis donavit, in
perpetuam elemosinam, V solidos censuales et dimidium, annuatim in
claustro beate Marie