Abbatis Gandregisili " de censiva apud Demunval.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 6, l. B, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Notum sit presentibus et futuris quod ego
Reginaldus, abbas Sancti
Wandregisili, et ejusdem loci conventus, concedimus et
presens scriptum attestatione sigilli nostri confirmamus monachis de
Sarnaio, quicquid tenent de censiva nostra apud
Demunval, de nobis
tenendum in perpetuum per duplicem censum, ita tamen quod de omnibus vineis, que
de censiva nostra sunt, ad pressorium nostrum de Demunval singulis annis pressorare ex
consuetudine venient.
Pactum vero est inter nos et predictos monachos de
Sarnaio, quod in prefato dominio nostro de
Demunval a modo
nunc transeunte nec vineam emere poterint, nisi assensu abbatis et conventus
nostri.
Hec autem convencio facta et confirmata est in capitulo Sancti
Wandregisili,