Carta regis Francorum de sex bladi sextariis juxta granchiam nostram.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 97, l. 3, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Philippus, Dei
gratia, Francorum rex :
Noverint universi ad quos littere iste pervenerint, quod, cum abbatia
beate Marie de Haubecort, de donatione
Gachonis de Torote, quamdam terram haberet juxta quamdam
granchiam monachorum beate Marie de Valle Sarnaii,
consilio prudentum virorum facta cum predictis monachis commutatione, ipsi
monachi pro predicta terra dederunt abbatie de Haubecort in molendino de
Vileta sexsextarios bladi, scilicet
tres unius et tres alterius, que de jure spectabant ad
predictos monachos ; abbatia autem de Haubecort diu tenuit predictum bladum libere et
quiete ; propinquiorem vero et utiliorem redditum sive aliam quandocumque
cupientes comparare hereditatem, predictos sex bladi sextarios,
communi assensu sui capituli, domui elemosinarie Medunte
pro duodecim libris vendidit ; fratre Daniele,
predicte domus tunc temporis priore.
Quia vero predictum molendinum erat Odonis de Vilarceaus,
ad petitionem ejusdem Odonis, id confirmamus ; ita quod si
ipse vel heres ejus qui molendinum tenuerit, impediret bladum hoc reddi predicte
elemosinarie Medunte, ille qui habuerit domum predictam
in custodia, poterit super hoc conqueri in curia christianitatis.
Si vero per censuram ecclesiasticam non posset cogi ad solutionem predicti
bladi, custos predicte domus tunc nobis posset hoc dicere, et nos faceremus id
reddi.
Actum apud Meduntam,