De concessione Simonis de la Glesiria, in elemosinis domine Haois.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 38.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine Domini, amen.
Adela, Dei
gratia, Francorum regina :
Noverint universi presentes pariter et futuri quod Haoisa de Ulmeio, uxor Simonis de la
Gleiserei, dum idem Simon in
transmarinis partibus peregre profectus fuisset, domui de
Vallibus quandam domum, quam habebat
Corboili, quæ erat de hereditate sua, dedit in
elemosinam et commutationem alterius domus1, quam monachi de
Vallibus habebant in claustro Sancti
Exuperii, in ea pace et libertate qua eam possidebat.
Cum autem dictus S[imon] de peregrinatione sua reversus
fuisset, elemosinam et commutationem illam quam uxor sua fecerat, in presentia
nostra constitutus voluit et laudavit.
Nos vero, ad preces et petitiones supradicti Simonis, de
dono et commutatione ista presentes litteras sigilli nostri impressione munitas
scribi præcipimus.
Actum Corbolii,