De decima de Balliaco, que vendita fuit domino P. de Marliaco.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 7, l. C, nº 6.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Petrus, divina dignatione,
Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus,
tam presentibus quam futuris, ad quos littere iste pervenerint presentes, salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod, assistens nobis Emelina, uxor Gazonis de
Malbussom, decimam quam habebat apud
Baalliacum in manu nostra resignavit, concedente et
approbante hoc ipsum filio ejus Petro
clerico, puero in potestate ipsius existente.
Et nos, ad peticionem ipsius, abbati et fratribus de
Sarnaio, ob meritum religionis, eam perpetuo
possidendam donavimus ; eo nimirum tenore, ut predicta ecclesia semper
proprietatis dominium habeat ; filius autem predictus usumfructum, quoad
vixerit, possideat : de quo tamen ipsa ecclesia eidem clerico, donec sibi
previdere poterit, necessaria providebit ; et si quid extra procurationem pueri
superfuerit ecclesie erit.
Post modum vero, usufructu integre percepto, ipsi puero de eo ad libitum
disponere licebit.
Grangiam quoque et pratum, que in eadem villa juxta ecclesiam habebat, prefata
Emelina, pro salute anime sue, eidem ecclesie
concessit.
Ut autem donationes iste, intuitu pietatis facte, contra calumpnias impiorum
suo robore subsistant, eas scripti nostri testimonio subnixas predicte ecclesie
confirmavimus et sigilli nostri auctoritate munivimus, statuentes et sub
anathemate prohibentes, ne qua in posterum ecclesiastica vel secularis persona
super his rebus jamdicte ecclesie molestiam inferre presumat.
Huic autem donationi interfuerunt : Willelmus succentor ; Gauterius, Pissiacensis
archidiaconus ; Gauterius
capicerios ; Lambertus
presbiter.
Actum est hoc